GAUDEAMUS

1. Gaudeamus, igitur,          /  bis
   Iuvenes dum sumus.          \
   Post iucundam iuventutem,
   Post molestam senectutem
   Nos habebit humus.             bis

2. Vita nostra brevis est,     /  bis
   Brevi finietur,             \
   Venit mors velociter,
   Rapit nos atrociter,
   Nemini parcetur.               bis

3. Ubi sunt, qui ante nos      /  bis
   In mundo fuere ?            \
   Vadite ad superos,
   Transite ad inferos,
   Quos si vis videre.            bis

4. Vivat Academia,             /  bis
   Vivant professores !        \
   Vivat membrum quodlibet,
   Vivant membra quaelibet,
   Semper sint in flore!          bis

5. Vivat et respublica         /  bis
   Et qui illam regunt !       \
   Vivat nostra civitas,
   Maecenatum caritas,
   Qui nos hic protegunt !        bis

6. Vivant omnes virgines,      /  bis
   Faciles, formosae !         \
   Vivant et mulieres,
   Tenerae, amabiles,
   Bonae, laboriosae !            bis

7. Pereat tristitia,           /  bis
   Pereant dolores !           \
   Pereat diabolus,
   Quivis antiburschius,
   Atque irrisores !              bis